22:1 quae
postquam
gesta
sunt
temptavit
Deus
Abraham
et
dixit
ad
eum
Abraham
ille
respondit
adsum
22:2 ait
ei
tolle
filium
tuum
unigenitum
quem
diligis
Isaac
et
vade
in
terram
Visionis
atque
offer
eum
ibi
holocaustum
super
unum
montium
quem
monstravero
tibi
22:3 igitur
Abraham
de
nocte
consurgens
stravit
asinum
suum
ducens
secum
duos
iuvenes
et
Isaac
filium
suum
cumque
concidisset
ligna
in
holocaustum
abiit
ad
locum
quem
praeceperat
ei
Deus
22:4 die
autem
tertio
elevatis
oculis
vidit
locum
procul
22:5 dixitque
ad
pueros
suos
expectate
hic
cum
asino
ego
et
puer
illuc
usque
properantes
postquam
adoraverimus
revertemur
ad
vos
22:6 tulit
quoque
ligna
holocausti
et
inposuit
super
Isaac
filium
suum
ipse
vero
portabat
in
manibus
ignem
et
gladium
cumque
duo
pergerent
simul
22:7 dixit
Isaac
patri
suo
pater
mi
at
ille
respondit
quid
vis
fili
ecce
inquit
ignis
et
ligna
ubi
est
victima
holocausti
22:8 dixit
Abraham
Deus
providebit
sibi
victimam
holocausti
fili
mi
pergebant
ergo
pariter
22:9 veneruntque
ad
locum
quem
ostenderat
ei
Deus
in
quo
aedificavit
altare
et
desuper
ligna
conposuit
cumque
conligasset
Isaac
filium
suum
posuit
eum
in
altari
super
struem
lignorum
22:10 extenditque
manum
et
arripuit
gladium
ut
immolaret
filium
22:11 et
ecce
angelus
Domini
de
caelo
clamavit
dicens
Abraham
Abraham
qui
respondit
adsum
22:12 dixitque
ei
non
extendas
manum
tuam
super
puerum
neque
facias
illi
quicquam
nunc
cognovi
quod
timeas
Dominum
et
non
peperceris
filio
tuo
unigenito
propter
me
22:13 levavit
Abraham
oculos
viditque
post
tergum
arietem
inter
vepres
herentem
cornibus
quem
adsumens
obtulit
holocaustum
pro
filio
22:14 appellavitque
nomen
loci
illius
Dominus
videt
unde
usque
hodie
dicitur
in
monte
Dominus
videbit
22:15 vocavit
autem
angelus
Domini
Abraham
secundo
de
caelo
dicens
22:16 per
memet
ipsum
iuravi
dicit
Dominus
quia
fecisti
rem
hanc
et
non
pepercisti
filio
tuo
unigenito
22:17 benedicam
tibi
et
multiplicabo
semen
tuum
sicut
stellas
caeli
et
velut
harenam
quae
est
in
litore
maris
possidebit
semen
tuum
portas
inimicorum
suorum
22:18 et
benedicentur
in
semine
tuo
omnes
gentes
terrae
quia
oboedisti
voci
meae
22:19 reversus
est
Abraham
ad
pueros
suos
abieruntque
Bersabee
simul
et
habitavit
ibi
22:20 his
itaque
gestis
nuntiatum
est
Abraham
quod
Melcha
quoque
genuisset
filios
Nahor
fratri
suo
22:21 Hus
primogenitum
et
Buz
fratrem
eius
Camuhel
patrem
Syrorum
22:22 et
Chased
et
Azau
Pheldas
quoque
et
Iedlaph
22:23 ac
Bathuel
de
quo
nata
est
Rebecca
octo
istos
genuit
Melcha
Nahor
fratri
Abraham
22:24 concubina
vero
illius
nomine
Roma
peperit
Tabee
et
Gaom
et
Thaas
et
Maacha