Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Genesis 31

31:1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus 31:2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius 31:3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum 31:4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges 31:5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum 31:6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro 31:7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi 31:8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt 31:9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi 31:10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum 31:11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum 31:12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban 31:13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae 31:14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri 31:15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum 31:16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
31:17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit 31:18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan 31:19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui 31:20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret 31:21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad 31:22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob 31:23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad 31:24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
31:25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium 31:26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio 31:27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara 31:28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc 31:29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius 31:30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos 31:31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas 31:32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola 31:33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis 31:34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti 31:35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
31:36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me 31:37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te 31:38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi 31:39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas 31:40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis 31:41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus 31:42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
31:43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis 31:44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te 31:45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum 31:46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum 31:47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae 31:48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis 31:49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis 31:50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit 31:51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te 31:52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans 31:53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac 31:54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi 31:55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum


Latin Vulgate - Public Domain