Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Genesis 34

34:1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius 34:2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 34:3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 34:4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 34:5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
34:6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 34:7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 34:8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 34:9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 34:10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 34:11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 34:12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem 34:13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 34:14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 34:15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 34:16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 34:17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
34:18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 34:19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 34:20 ingressique portam urbis locuti sunt populo 34:21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 34:22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 34:23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 34:24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
34:25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 34:26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 34:27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 34:28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 34:29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 34:30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 34:31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra


Latin Vulgate - Public Domain