35:1 interea
locutus
est
Deus
ad
Iacob
surge
et
ascende
Bethel
et
habita
ibi
facque
altare
Deo
qui
apparuit
tibi
quando
fugiebas
Esau
fratrem
tuum
35:2 Iacob
vero
convocata
omni
domo
sua
ait
abicite
deos
alienos
qui
in
medio
vestri
sunt
et
mundamini
ac
mutate
vestimenta
vestra
35:3 surgite
et
ascendamus
in
Bethel
ut
faciamus
ibi
altare
Deo
qui
exaudivit
me
in
die
tribulationis
meae
et
fuit
socius
itineris
mei
35:4 dederunt
ergo
ei
omnes
deos
alienos
quos
habebant
et
inaures
quae
erant
in
auribus
eorum
at
ille
infodit
ea
subter
terebinthum
quae
est
post
urbem
Sychem
35:5 cumque
profecti
essent
terror
Dei
invasit
omnes
per
circuitum
civitates
et
non
sunt
ausi
persequi
recedentes
35:6 venit
igitur
Iacob
Luzam
quae
est
in
terra
Chanaan
cognomento
Bethel
ipse
et
omnis
populus
cum
eo
35:7 aedificavitque
ibi
altare
et
appellavit
nomen
loci
Domus
Dei
ibi
enim
apparuit
ei
Deus
cum
fugeret
fratrem
suum
35:8 eodem
tempore
mortua
est
Debbora
nutrix
Rebeccae
et
sepulta
ad
radices
Bethel
subter
quercum
vocatumque
est
nomen
loci
quercus
Fletus
35:9 apparuit
autem
iterum
Deus
Iacob
postquam
reversus
est
de
Mesopotamiam
Syriae
benedixitque
ei
35:10 dicens
non
vocaberis
ultra
Iacob
sed
Israhel
erit
nomen
tuum
et
appellavit
eum
Israhel
35:11 dixitque
ei
ego
Deus
omnipotens
cresce
et
multiplicare
gentes
et
populi
nationum
erunt
ex
te
reges
de
lumbis
tuis
egredientur
35:12 terramque
quam
dedi
Abraham
et
Isaac
dabo
tibi
et
semini
tuo
post
te
35:13 et
recessit
ab
eo
35:14 ille
vero
erexit
titulum
lapideum
in
loco
quo
locutus
ei
fuerat
Deus
libans
super
eum
libamina
et
effundens
oleum
35:15 vocansque
nomen
loci
Bethel
35:16 egressus
inde
venit
verno
tempore
ad
terram
quae
ducit
Efratham
in
qua
cum
parturiret
Rahel
35:17 ob
difficultatem
partus
periclitari
coepit
dixitque
ei
obsetrix
noli
timere
quia
et
hunc
habebis
filium
35:18 egrediente
autem
anima
prae
dolore
et
inminente
iam
morte
vocavit
nomen
filii
sui
Benoni
id
est
filius
doloris
mei
pater
vero
appellavit
eum
Beniamin
id
est
filius
dexterae
35:19 mortua
est
ergo
Rahel
et
sepulta
in
via
quae
ducit
Efratham
haec
est
Bethleem
35:20 erexitque
Iacob
titulum
super
sepulchrum
eius
hic
est
titulus
monumenti
Rahel
usque
in
praesentem
diem
35:21 egressus
inde
fixit
tabernaculum
trans
turrem
Gregis
35:22 cumque
habitaret
in
illa
regione
abiit
Ruben
et
dormivit
cum
Bala
concubina
patris
sui
quod
illum
minime
latuit
erant
autem
filii
Iacob
duodecim
35:23 filii
Liae
primogenitus
Ruben
et
Symeon
et
Levi
et
Iudas
et
Isachar
et
Zabulon
35:24 filii
Rahel
Ioseph
et
Beniamin
35:25 filii
Balae
ancillae
Rahelis
Dan
et
Nepthalim
35:26 filii
Zelphae
ancillae
Liae
Gad
et
Aser
hii
filii
Iacob
qui
nati
sunt
ei
in
Mesopotamiam
Syriae
35:27 venit
etiam
ad
Isaac
patrem
suum
in
Mambre
civitatem
Arbee
haec
est
Hebron
in
qua
peregrinatus
est
Abraham
et
Isaac
35:28 et
conpleti
sunt
dies
Isaac
centum
octoginta
annorum
35:29 consumptusque
aetate
mortuus
est
et
adpositus
populo
suo
senex
et
plenus
dierum
et
sepelierunt
eum
Esau
et
Iacob
filii
sui