39:1 igitur
Ioseph
ductus
est
in
Aegyptum
emitque
eum
Putiphar
eunuchus
Pharaonis
princeps
exercitus
vir
aegyptius
de
manu
Ismahelitarum
a
quibus
perductus
erat
39:2 fuitque
Dominus
cum
eo
et
erat
vir
in
cunctis
prospere
agens
habitabatque
in
domo
domini
sui
39:3 qui
optime
noverat
esse
Dominum
cum
eo
et
omnia
quae
gereret
ab
eo
dirigi
in
manu
illius
39:4 invenitque
Ioseph
gratiam
coram
domino
suo
et
ministrabat
ei
a
quo
praepositus
omnibus
gubernabat
creditam
sibi
domum
et
universa
quae
tradita
fuerant
39:5 benedixitque
Dominus
domui
Aegyptii
propter
Ioseph
et
multiplicavit
tam
in
aedibus
quam
in
agris
cunctam
eius
substantiam
39:6 nec
quicquam
aliud
noverat
nisi
panem
quo
vescebatur
erat
autem
Ioseph
pulchra
facie
et
decorus
aspectu
39:7 post
multos
itaque
dies
iecit
domina
oculos
suos
in
Ioseph
et
ait
dormi
mecum
39:8 qui
nequaquam
adquiescens
operi
nefario
dixit
ad
eam
ecce
dominus
meus
omnibus
mihi
traditis
ignorat
quid
habeat
in
domo
sua
39:9 nec
quicquam
est
quod
non
in
mea
sit
potestate
vel
non
tradiderit
mihi
praeter
te
quae
uxor
eius
es
quomodo
ergo
possum
malum
hoc
facere
et
peccare
in
Deum
meum
39:10 huiuscemodi
verbis
per
singulos
dies
et
mulier
molesta
erat
adulescenti
et
ille
recusabat
stuprum
39:11 accidit
autem
ut
quadam
die
intraret
Ioseph
domum
et
operis
quippiam
absque
arbitris
faceret
39:12 et
illa
adprehensa
lacinia
vestimenti
eius
diceret
dormi
mecum
qui
relicto
in
manu
illius
pallio
fugit
et
egressus
est
foras
39:13 cumque
vidisset
mulier
vestem
in
manibus
suis
et
se
esse
contemptam
39:14 vocavit
homines
domus
suae
et
ait
ad
eos
en
introduxit
virum
hebraeum
ut
inluderet
nobis
ingressus
est
ad
me
ut
coiret
mecum
cumque
ego
succlamassem
39:15 et
audisset
vocem
meam
reliquit
pallium
quod
tenebam
et
fugit
foras
39:16 in
argumentum
ergo
fidei
retentum
pallium
ostendit
marito
revertenti
domum
39:17 et
ait
ingressus
est
ad
me
servus
hebraeus
quem
adduxisti
ut
inluderet
mihi
39:18 cumque
vidisset
me
clamare
reliquit
pallium
et
fugit
foras
39:19 his
auditis
dominus
et
nimium
credulus
verbis
coniugis
iratus
est
valde
39:20 tradiditque
Ioseph
in
carcerem
ubi
vincti
regis
custodiebantur
et
erat
ibi
clausus
39:21 fuit
autem
Dominus
cum
Ioseph
et
misertus
illius
dedit
ei
gratiam
in
conspectu
principis
carceris
39:22 qui
tradidit
in
manu
ipsius
universos
vinctos
qui
in
custodia
tenebantur
et
quicquid
fiebat
sub
ipso
erat
39:23 nec
noverat
aliquid
cunctis
ei
creditis
Dominus
enim
erat
cum
illo
et
omnia
eius
opera
dirigebat