Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Genesis 5

5:1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum 5:2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt 5:3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth 5:4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias 5:5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
5:6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos 5:7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 5:8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 5:9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 5:10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 5:11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 5:12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel 5:13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 5:14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 5:15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 5:16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 5:17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 5:18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 5:19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 5:20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
5:21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 5:22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 5:23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 5:24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
5:25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 5:26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 5:27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
5:28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 5:29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 5:30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 5:31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 5:32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth


Latin Vulgate - Public Domain