Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Genesis 50

50:1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum 50:2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem 50:3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus 50:4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis 50:5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar 50:6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
50:7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti 50:8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen 50:9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica 50:10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies 50:11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti 50:12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis 50:13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre 50:14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
50:15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus 50:16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur 50:17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph 50:18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus 50:19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem 50:20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos 50:21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
50:22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis 50:23 (50:22) et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph 50:24 (50:23) quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob 50:25 (50:24) cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto 50:26 (50:25) mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto


Latin Vulgate - Public Domain