Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Hebrews 10

10:1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere 10:2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati 10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit 10:4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata 10:5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi 10:6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10:7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 10:8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 10:9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 10:10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel 10:11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei 10:13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius 10:14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos 10:15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit 10:16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas 10:17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius 10:18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10:19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 10:20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam 10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei 10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda 10:23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit 10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum 10:25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem 10:26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 10:27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios 10:28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur 10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit 10:30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum 10:31 horrendum est incidere in manus Dei viventis 10:32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum 10:33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti 10:34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam 10:35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem 10:36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem 10:37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit 10:38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 10:39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae


Latin Vulgate - Public Domain