Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Hebrews 6

6:1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum 6:2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni 6:3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus 6:4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6:6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes 6:7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo 6:8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
6:9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur 6:10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis 6:11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem 6:12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones 6:13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum 6:14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te 6:15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem 6:16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum 6:17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum 6:18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem 6:19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis 6:20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum


Latin Vulgate - Public Domain