Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Hebrews 7

7:1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei 7:2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis 7:3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum 7:4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha 7:5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae 7:6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit 7:7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur 7:8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit 7:9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est 7:10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
7:11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici 7:12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat 7:13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit 7:14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est 7:15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos 7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis 7:17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 7:18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem 7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum 7:20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt 7:21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum 7:22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus 7:23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere 7:24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium 7:25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis 7:26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus 7:27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo 7:28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum


Latin Vulgate - Public Domain