Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Hebrews 9

9:1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare 9:2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta 9:3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum 9:4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti 9:5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula 9:6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes 9:7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
9:8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum 9:9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem 9:10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis 9:11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis 9:12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa 9:13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis 9:14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
9:15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis 9:16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 9:17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est 9:18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est 9:19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit 9:20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus 9:21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit 9:22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
9:23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis 9:24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis 9:25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno 9:26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit 9:27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium 9:28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem


Latin Vulgate - Public Domain