Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Hosea 14

14:1 (14:2) convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua 14:2 (14:3) tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum 14:3 (14:4) Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
14:4 (14:5) sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo 14:5 (14:6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 14:6 (14:7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani 14:7 (14:8) convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
14:8 (14:9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est 14:9 (14:10) quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis


Latin Vulgate - Public Domain