Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Hosea 4

4:1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra 4:2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit 4:3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur 4:4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti 4:5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
4:6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego 4:7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo 4:8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum 4:9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei 4:10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo 4:11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
4:12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo 4:13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt 4:14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit 4:15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus 4:16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine 4:17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum 4:18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius 4:19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis


Latin Vulgate - Public Domain