Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Isaiah 48

48:1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia 48:2 de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius 48:3 priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt 48:4 scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea 48:5 praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista 48:6 quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis 48:7 nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea 48:8 neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te
48:9 propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas 48:10 ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis 48:11 propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo 48:12 audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus 48:13 manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul 48:14 congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis 48:15 ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius
48:16 accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius 48:17 haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas 48:18 utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris 48:19 et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea 48:20 egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob 48:21 non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae 48:22 non est pax dicit Dominus impiis


Latin Vulgate - Public Domain