Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Isaiah 64

64:1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent 64:2 sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur 64:3 cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt 64:4 a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te 64:5 occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
64:6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos 64:7 non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae 64:8 et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos 64:9 ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos 64:10 civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata 64:11 domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas 64:12 numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer


Latin Vulgate - Public Domain