Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


James 4

4:1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 4:2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis 4:3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis 4:4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur 4:5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis 4:6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 4:7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis 4:8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo 4:9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem 4:10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
4:11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 4:12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum 4:13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus 4:14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur 4:15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud 4:16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est 4:17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi


Latin Vulgate - Public Domain