47:1 quod
factum
est
verbum
Domini
ad
Hieremiam
prophetam
contra
Palestinos
antequam
percuteret
Pharao
Gazam
47:2 haec
dicit
Dominus
ecce
aquae
ascendunt
ab
aquilone
et
erunt
quasi
torrens
inundans
et
operient
terram
et
plenitudinem
eius
urbem
et
habitatores
eius
clamabunt
homines
et
ululabit
omnis
habitator
terrae
47:3 ab
strepitu
pompae
armorum
et
bellatorum
eius
a
commotione
quadrigarum
eius
et
multitudine
rotarum
illius
non
respexerunt
patres
filios
manibus
dissolutis
47:4 pro
adventu
diei
in
quo
vastabuntur
omnes
Philisthim
et
dissipabitur
Tyrus
et
Sidon
cum
omnibus
reliquis
auxiliis
suis
depopulatus
est
enim
Dominus
Palestinos
reliquias
insulae
Cappadociae
47:5 venit
calvitium
super
Gazam
conticuit
Ascalon
et
reliquiae
vallis
earum
usquequo
concideris
47:6 o
mucro
Domini
usquequo
non
quiescis
ingredere
in
vaginam
tuam
refrigerare
et
sile
47:7 quomodo
quiescet
cum
Dominus
praeceperit
ei
adversus
Ascalonem
et
adversus
maritimas
eius
regiones
ibique
condixerit
illi