Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Job 14

14:1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis 14:2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet 14:3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium 14:4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es 14:5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt 14:6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
14:7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 14:8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 14:9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est 14:10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 14:11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 14:12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 14:13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei 14:14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea 14:15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
14:16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis 14:17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam 14:18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo 14:19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes 14:20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum 14:21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget 14:22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit


Latin Vulgate - Public Domain