Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 16

16:1 respondens autem Iob dixit 16:2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis 16:3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris 16:4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea 16:5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos(16:6) roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
16:6 (16:7) sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me 16:7 (16:8) nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 16:8 (16:9) rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 16:9 (16:10) collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 16:10 (16:11) aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 16:11 (16:12) conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 16:12 (16:13) ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 16:13 (16:14) circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 16:14 (16:15) concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 16:15 (16:16) saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 16:16 (16:17) facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
16:17 (16:18) haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces 16:18 (16:19) terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus 16:19 (16:20) ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis 16:20 (16:21) verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus 16:21 (16:22) atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 16:22 (16:23) ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo


Latin Vulgate - Public Domain