Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 18

18:1 respondens autem Baldad Suites dixit 18:2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur 18:3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis 18:4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
18:5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 18:6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 18:7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum 18:8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 18:9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 18:10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
18:11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 18:12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 18:13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 18:14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus 18:15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 18:16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius 18:17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis 18:18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 18:19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius 18:20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror 18:21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum


Latin Vulgate - Public Domain