Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Job 21

21:1 respondens autem Iob dixit 21:2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 21:3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete 21:4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari 21:5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro 21:6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
21:7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis 21:8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum 21:9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos 21:10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo 21:11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus 21:12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi 21:13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt 21:14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 21:15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 21:16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
21:17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui 21:18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit 21:19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet 21:20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet 21:21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur 21:22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat 21:23 iste moritur robustus et sanus dives et felix 21:24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur 21:25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus 21:26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
21:27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas 21:28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum 21:29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis 21:30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur 21:31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi 21:32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit 21:33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles 21:34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati


Latin Vulgate - Public Domain