27:1 addidit
quoque
Iob
adsumens
parabolam
suam
et
dixit
27:2 vivit
Deus
qui
abstulit
iudicium
meum
et
Omnipotens
qui
ad
amaritudinem
adduxit
animam
meam
27:3 quia
donec
superest
halitus
in
me
et
spiritus
Dei
in
naribus
meis
27:4 non
loquentur
labia
mea
iniquitatem
nec
lingua
mea
meditabitur
mendacium
27:5 absit
a
me
ut
iustos
vos
esse
iudicem
donec
deficiam
non
recedam
ab
innocentia
mea
27:6 iustificationem
meam
quam
coepi
tenere
non
deseram
nec
enim
reprehendit
me
cor
meum
in
omni
vita
mea
27:7 sit
ut
impius
inimicus
meus
et
adversarius
meus
quasi
iniquus
27:8 quae
enim
spes
est
hypocritae
si
avare
rapiat
et
non
liberet
Deus
animam
eius
27:9 numquid
clamorem
eius
Deus
audiet
cum
venerit
super
illum
angustia
27:10 aut
poterit
in
Omnipotente
delectari
et
invocare
Deum
in
omni
tempore
27:11 docebo
vos
per
manum
Dei
quae
Omnipotens
habeat
nec
abscondam
27:12 ecce
vos
omnes
nostis
et
quid
sine
causa
vana
loquimini
27:13 haec
est
pars
hominis
impii
apud
Deum
et
hereditas
violentorum
quam
ab
Omnipotente
suscipient
27:14 si
multiplicati
fuerint
filii
eius
in
gladio
erunt
et
nepotes
eius
non
saturabuntur
pane
27:15 qui
reliqui
fuerint
ex
eo
sepelientur
in
interitu
et
viduae
illius
non
plorabunt
27:16 si
conportaverit
quasi
terram
argentum
et
sicut
lutum
praeparaverit
vestimenta
27:17 praeparabit
quidem
sed
iustus
vestietur
illis
et
argentum
innocens
dividet
27:18 aedificavit
sicut
tinea
domum
suam
et
sicut
custos
fecit
umbraculum
27:19 dives
cum
dormierit
nihil
secum
auferet
aperit
oculos
suos
et
nihil
inveniet
27:20 adprehendit
eum
quasi
aqua
inopia
nocte
opprimet
eum
tempestas
27:21 tollet
eum
ventus
urens
et
auferet
et
velut
turbo
rapiet
eum
de
loco
suo
27:22 et
mittet
super
eum
et
non
parcet
de
manu
eius
fugiens
fugiet
27:23 stringet
super
eum
manus
suas
et
sibilabit
super
illum
intuens
locum
eius