29:1 addidit
quoque
Iob
adsumens
parabolam
suam
et
dixit
29:2 quis
mihi
tribuat
ut
sim
iuxta
menses
pristinos
secundum
dies
quibus
Deus
custodiebat
me
29:3 quando
splendebat
lucerna
eius
super
caput
meum
et
ad
lumen
eius
ambulabam
in
tenebris
29:4 sicut
fui
in
diebus
adulescentiae
meae
quando
secreto
Deus
erat
in
tabernaculo
meo
29:5 quando
erat
Omnipotens
mecum
et
in
circuitu
meo
pueri
mei
29:6 quando
lavabam
pedes
meos
butyro
et
petra
fundebat
mihi
rivos
olei
29:7 quando
procedebam
ad
portam
civitatis
et
in
platea
parabant
cathedram
mihi
29:8 videbant
me
iuvenes
et
abscondebantur
et
senes
adsurgentes
stabant
29:9 principes
cessabant
loqui
et
digitum
superponebant
ori
suo
29:10 vocem
suam
cohibebant
duces
et
lingua
eorum
gutturi
suo
adherebat
29:11 auris
audiens
beatificabat
me
et
oculus
videns
testimonium
reddebat
mihi
29:12 quod
liberassem
pauperem
vociferantem
et
pupillum
cui
non
esset
adiutor
29:13 benedictio
perituri
super
me
veniebat
et
cor
viduae
consolatus
sum
29:14 iustitia
indutus
sum
et
vestivit
me
sicut
vestimento
et
diademate
iudicio
meo
29:15 oculus
fui
caeco
et
pes
claudo
29:16 pater
eram
pauperum
et
causam
quam
nesciebam
diligentissime
investigabam
29:17 conterebam
molas
iniqui
et
de
dentibus
illius
auferebam
praedam
29:18 dicebamque
in
nidulo
meo
moriar
et
sicut
palma
multiplicabo
dies
29:19 radix
mea
aperta
est
secus
aquas
et
ros
morabitur
in
messione
mea
29:20 gloria
mea
semper
innovabitur
et
arcus
meus
in
manu
mea
instaurabitur
29:21 qui
me
audiebant
expectabant
sententiam
et
intenti
tacebant
ad
consilium
meum
29:22 verbis
meis
addere
nihil
audebant
et
super
illos
stillabat
eloquium
meum
29:23 expectabant
me
sicut
pluviam
et
os
suum
aperiebant
quasi
ad
imbrem
serotinum
29:24 si
quando
ridebam
ad
eos
non
credebant
et
lux
vultus
mei
non
cadebat
in
terram
29:25 si
voluissem
ire
ad
eos
sedebam
primus
cumque
sederem
quasi
rex
circumstante
exercitu
eram
tamen
maerentium
consolator