Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Job 36

36:1 addens quoque Heliu haec locutus est 36:2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar 36:3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum 36:4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
36:5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens 36:6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit 36:7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur 36:8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis 36:9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint 36:10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate 36:11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria 36:12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia 36:13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint 36:14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
36:15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius 36:16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine 36:17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies 36:18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te 36:19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine 36:20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis 36:21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam 36:22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus 36:23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
36:24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri 36:25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul 36:26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis 36:27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum 36:28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper 36:29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum 36:30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet 36:31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus 36:32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat 36:33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere


Latin Vulgate - Public Domain