Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 37

37:1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo 37:2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem 37:3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae 37:4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius 37:5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
37:6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae 37:7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua 37:8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur 37:9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus 37:10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae 37:11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum 37:12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum 37:13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
37:14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei 37:15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius 37:16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias 37:17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro 37:18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt 37:19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris 37:20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
37:21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas 37:22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio 37:23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest 37:24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes


Latin Vulgate - Public Domain