Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Job 5

5:1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere 5:2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia 5:3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 5:4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 5:5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
5:6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor 5:7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum 5:8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum 5:9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero 5:10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa 5:11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 5:12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 5:13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 5:14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie 5:15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 5:16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
5:17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes 5:18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt 5:19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum 5:20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii 5:21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit 5:22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis 5:23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi 5:24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis 5:25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae 5:26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo 5:27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta


Latin Vulgate - Public Domain