6:1 respondens
autem
Iob
dixit
6:2 utinam
adpenderentur
peccata
mea
quibus
iram
merui
et
calamitas
quam
patior
in
statera
6:3 quasi
harena
maris
haec
gravior
appareret
unde
et
verba
mea
dolore
sunt
plena
6:4 quia
sagittae
Domini
in
me
sunt
quarum
indignatio
ebibit
spiritum
meum
et
terrores
Domini
militant
contra
me
6:5 numquid
rugiet
onager
cum
habuerit
herbam
aut
mugiet
bos
cum
ante
praesepe
plenum
steterit
6:6 aut
poterit
comedi
insulsum
quod
non
est
sale
conditum
aut
potest
aliquis
gustare
quod
gustatum
adfert
mortem
6:7 quae
prius
tangere
nolebat
anima
mea
nunc
prae
angustia
cibi
mei
sunt
6:8 quis
det
ut
veniat
petitio
mea
et
quod
expecto
tribuat
mihi
Deus
6:9 et
qui
coepit
ipse
me
conterat
solvat
manum
suam
et
succidat
me
6:10 et
haec
mihi
sit
consolatio
ut
adfligens
me
dolore
non
parcat
nec
contradicam
sermonibus
Sancti
6:11 quae
est
enim
fortitudo
mea
ut
sustineam
aut
quis
finis
meus
ut
patienter
agam
6:12 nec
fortitudo
lapidum
fortitudo
mea
nec
caro
mea
aerea
est
6:13 ecce
non
est
auxilium
mihi
in
me
et
necessarii
quoque
mei
recesserunt
a
me
6:14 qui
tollit
ab
amico
suo
misericordiam
timorem
Domini
derelinquit
6:15 fratres
mei
praeterierunt
me
sicut
torrens
qui
raptim
transit
in
convallibus
6:16 qui
timent
pruinam
inruet
super
eos
nix
6:17 tempore
quo
fuerint
dissipati
peribunt
et
ut
incaluerit
solventur
de
loco
suo
6:18 involutae
sunt
semitae
gressuum
eorum
ambulabunt
in
vacuum
et
peribunt
6:19 considerate
semitas
Theman
itinera
Saba
et
expectate
paulisper
6:20 confusi
sunt
quia
speravi
venerunt
quoque
usque
ad
me
et
pudore
cooperti
sunt
6:21 nunc
venistis
et
modo
videntes
plagam
meam
timetis
6:22 numquid
dixi
adferte
mihi
et
de
substantia
vestra
donate
mihi
6:23 vel
liberate
me
de
manu
hostis
et
de
manu
robustorum
eruite
me
6:24 docete
me
et
ego
tacebo
et
si
quid
forte
ignoravi
instruite
me
6:25 quare
detraxistis
sermonibus
veritatis
cum
e
vobis
nullus
sit
qui
possit
arguere
6:26 ad
increpandum
tantum
eloquia
concinnatis
et
in
ventum
verba
profertis
6:27 super
pupillum
inruitis
et
subvertere
nitimini
amicum
vestrum
6:28 verumtamen
quod
coepistis
explete
praebete
aurem
et
videte
an
mentiar
6:29 respondete
obsecro
absque
contentione
et
loquentes
id
quod
iustum
est
iudicate
6:30 et
non
invenietis
in
lingua
mea
iniquitatem
nec
in
faucibus
meis
stultitia
personabit