Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Job 9

9:1 et respondens Iob ait 9:2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo 9:3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille 9:4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit 9:5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo 9:6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur 9:7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo 9:8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris 9:9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri 9:10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus 9:11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum 9:12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis 9:13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
9:14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo 9:15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor 9:16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam 9:17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa 9:18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus 9:19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere 9:20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit 9:21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
9:22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit 9:23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat 9:24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
9:25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum 9:26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam 9:27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor 9:28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti 9:29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi 9:30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae 9:31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea 9:32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri 9:33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus 9:34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat 9:35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere


Latin Vulgate - Public Domain