Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


John 12

12:1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus 12:2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo 12:3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti 12:4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus 12:5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis 12:6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat 12:7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud 12:8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis 12:9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis 12:10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent 12:11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
12:12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma 12:13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel 12:14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est 12:15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae 12:16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei 12:17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis 12:18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum 12:19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
12:20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo 12:21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre 12:22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu 12:23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis 12:24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit 12:25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam 12:26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
12:27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc 12:28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo 12:29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 12:30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos 12:31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras 12:32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum 12:33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus 12:34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis 12:35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat 12:36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
12:37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum 12:38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est 12:39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias 12:40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos 12:41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
12:42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur 12:43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
12:44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me 12:45 et qui videt me videt eum qui misit me 12:46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat 12:47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum 12:48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die 12:49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 12:50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor


Latin Vulgate - Public Domain