Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

John 14

14:1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite 14:2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum 14:3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
14:4 et quo ego vado scitis et viam scitis 14:5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire 14:6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me 14:7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum 14:8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis 14:9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem 14:10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera 14:11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
14:12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado 14:13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio 14:14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
14:15 si diligitis me mandata mea servate 14:16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum 14:17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
14:18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos 14:19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis 14:20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis 14:21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 14:22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 14:23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 14:24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
14:25 haec locutus sum vobis apud vos manens 14:26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 14:27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
14:28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est 14:29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis 14:30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam 14:31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc


Latin Vulgate - Public Domain