Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Joshua 12

12:1 hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem 12:2 Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon 12:3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga 12:4 terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos 12:5 Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon 12:6 Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse
12:7 hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas 12:8 tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus 12:9 rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus 12:10 rex Hierusalem unus rex Hebron unus 12:11 rex Hierimoth unus rex Lachis unus 12:12 rex Eglon unus rex Gazer unus 12:13 rex Dabir unus rex Gader unus 12:14 rex Herma unus rex Hered unus 12:15 rex Lebna unus rex Odollam unus 12:16 rex Maceda unus rex Bethel unus 12:17 rex Thaffua unus rex Afer unus 12:18 rex Afec unus rex Saron unus 12:19 rex Madon unus rex Asor unus 12:20 rex Someron unus rex Acsaph unus 12:21 rex Thenach unus rex Mageddo unus 12:22 rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus 12:23 rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus 12:24 rex Thersa unus omnes reges triginta et unus


Latin Vulgate - Public Domain