Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Joshua 13

13:1 Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa 13:2 omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri 13:3 a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas 13:4 ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei 13:5 eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath 13:6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi
13:7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse 13:8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam 13:9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon 13:10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon 13:11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca 13:12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit 13:13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem 13:14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi 13:15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas 13:16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba 13:17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon 13:18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth 13:19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis 13:20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth 13:21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae 13:22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis 13:23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum 13:24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est 13:25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba 13:26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir 13:27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam 13:28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum 13:29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem 13:30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida 13:31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas 13:32 hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam 13:33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi


Latin Vulgate - Public Domain