Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Joshua 21

21:1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel 21:2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 21:3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 21:4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 21:5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 21:6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 21:7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 21:8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes
21:9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 21:10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 21:11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 21:12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 21:13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 21:14 et Iether et Isthimon 21:15 et Helon Dabir 21:16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 21:17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 21:18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 21:19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 21:20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21:21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 21:22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 21:23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 21:24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 21:25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 21:26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 21:27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 21:28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 21:29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 21:30 de tribu autem Aser Masal et Abdon 21:31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 21:32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 21:33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 21:34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 21:35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 21:36 de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson 21:37 et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis 21:38 (21:37) et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim 21:39 (21:37) et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 21:40 (21:38) omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 21:41 (21:39) itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 21:42 (21:40) cum suburbanis suis singulae per familias distributae
21:43 (21:41) deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 21:44 (21:42) dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 21:45 (21:43) ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia


Latin Vulgate - Public Domain