Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Leviticus 18

18:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 18:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester 18:3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis 18:4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester 18:5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
18:6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus 18:7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius 18:8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est 18:9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis 18:10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est 18:11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis 18:12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui 18:13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae 18:14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur 18:15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius 18:16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est 18:17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est 18:18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
18:19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius 18:20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis 18:21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus 18:22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est 18:23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est 18:24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 18:25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 18:26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 18:27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 18:28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos 18:29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui 18:30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester


Latin Vulgate - Public Domain