Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Leviticus 21

21:1 dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum 21:2 nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque 21:3 et sorore virgine quae non est nupta viro 21:4 sed nec in principe populi sui contaminabitur 21:5 non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras 21:6 sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt 21:7 scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo 21:8 et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos 21:9 sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
21:10 pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet 21:11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur 21:12 nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus 21:13 virginem ducet uxorem 21:14 viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo 21:15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
21:16 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 21:17 loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo 21:18 nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso 21:19 si fracto pede si manu 21:20 si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus 21:21 omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo 21:22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario 21:23 ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos 21:24 locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata


Latin Vulgate - Public Domain