Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Leviticus 23

23:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 23:2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas 23:3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
23:4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis 23:5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est 23:6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis 23:7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo 23:8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo 23:9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23:10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem 23:11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum 23:12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini 23:13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin 23:14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
23:15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas 23:16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino 23:17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini 23:18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino 23:19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum 23:20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius 23:21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris 23:22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
23:23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23:24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum 23:25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino 23:26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23:27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino 23:28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester 23:29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis 23:30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo 23:31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris 23:32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
23:33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 23:34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino 23:35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis 23:36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo 23:37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei 23:38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino 23:39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies 23:40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro 23:41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis 23:42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis 23:43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester 23:44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel


Latin Vulgate - Public Domain