Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Luke 12

12:1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis 12:2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur 12:3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis 12:4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant 12:5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete 12:6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo 12:7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis 12:8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei 12:9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei 12:10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur 12:11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis 12:12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere
12:13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem 12:14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos 12:15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet 12:16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit 12:17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos 12:18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea 12:19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 12:20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt 12:21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
12:22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini 12:23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum 12:24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis 12:25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum 12:26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis 12:27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis 12:28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei 12:29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli 12:30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis 12:31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis 12:32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum 12:33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit 12:34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit 12:35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes 12:36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei 12:37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis 12:38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi 12:39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 12:40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
12:41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes 12:42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 12:43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem 12:44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum 12:45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari 12:46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet 12:47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas 12:48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo 12:49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur 12:50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur 12:51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem 12:52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres 12:53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
12:54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit 12:55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit 12:56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis 12:57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est 12:58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem 12:59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas


Latin Vulgate - Public Domain