Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Luke 18

18:1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere 18:2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur 18:3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 18:4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor 18:5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me 18:6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit 18:7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis 18:8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
18:9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 18:10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 18:11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 18:12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 18:13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 18:14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
18:15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 18:16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei 18:17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
18:18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 18:19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 18:20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 18:21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 18:22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 18:23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 18:24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 18:25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 18:26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 18:27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum 18:28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 18:29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
18:31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 18:32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 18:33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 18:34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
18:35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans 18:36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset 18:37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret 18:38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 18:39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei 18:40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum 18:41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 18:42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 18:43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo


Latin Vulgate - Public Domain