Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 16

16:1 et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis 16:2 at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum 16:3 et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum 16:4 faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit
16:5 et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere 16:6 qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 16:7 at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus 16:8 sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis 16:9 nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis 16:10 neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis 16:11 quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum 16:12 tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum
16:13 venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis 16:14 at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis 16:15 dicit illis vos autem quem me esse dicitis 16:16 respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi 16:17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est 16:18 et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam 16:19 et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis 16:20 tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus
16:21 exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere 16:22 et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc 16:23 qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum
16:24 tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me 16:25 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam 16:26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua 16:27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius 16:28 amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo


Latin Vulgate - Public Domain