Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 24

24:1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi 24:2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur 24:3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
24:4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat 24:5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent 24:6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 24:7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca 24:8 haec autem omnia initia sunt dolorum 24:9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 24:10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem 24:11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos 24:12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum 24:13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit 24:14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio 24:15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat 24:16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes 24:17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua 24:18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam 24:19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 24:20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato 24:21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet 24:22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi 24:23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere 24:24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi 24:25 ecce praedixi vobis 24:26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere 24:27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis 24:28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae 24:29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur 24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate 24:31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum
24:32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas 24:33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis 24:34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant 24:35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt 24:36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus 24:37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis 24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis 24:40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur 24:41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur 24:42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit 24:43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 24:44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est 24:45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore 24:46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem 24:47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum 24:48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire 24:49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 24:51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium


Latin Vulgate - Public Domain