Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 5

5:1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius 5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens
5:3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum 5:4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram 5:5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur 5:6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur 5:7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur 5:8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt 5:9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur 5:10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum 5:11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me 5:12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
5:13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus 5:14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita 5:15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt 5:16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
5:17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere 5:18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant 5:19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum 5:20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
5:21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio 5:22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis 5:23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te 5:24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum 5:25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris 5:26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
5:27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis 5:28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo 5:29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 5:30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam 5:31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii 5:32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
5:33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua 5:34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est 5:35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis 5:36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum 5:37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
5:38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente 5:39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram 5:40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium 5:41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo 5:42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
5:43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum 5:44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos 5:45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 5:46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt 5:47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt 5:48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est


Latin Vulgate - Public Domain