Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Matthew 7

7:1 nolite iudicare ut non iudicemini 7:2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 7:3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides 7:4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo 7:5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui 7:6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7:7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis 7:8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur 7:9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei 7:10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei 7:11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
7:12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae 7:13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 7:14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
7:15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces 7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus 7:17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit 7:18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere 7:19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 7:20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
7:21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum 7:22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 7:23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem 7:24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 7:25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram 7:26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam 7:27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna 7:28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius 7:29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei


Latin Vulgate - Public Domain