Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Numbers 15

15:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 15:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis 15:3 et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus 15:4 offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin 15:5 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos 15:6 et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin 15:7 et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino 15:8 quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas 15:9 dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin 15:10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino 15:11 sic facietis 15:12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos 15:13 tam indigenae quam peregrini 15:14 eodem ritu offerent sacrificia 15:15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae 15:16 locutus est Dominus ad Mosen dicens 15:17 loquere filiis Israhel et dices ad eos 15:18 cum veneritis in terram quam dabo vobis 15:19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino 15:20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis 15:21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
15:22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen 15:23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra 15:24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato 15:25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo 15:26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam 15:27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo 15:28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi 15:29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
15:30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo 15:31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam 15:32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati 15:33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini 15:34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent 15:35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra 15:36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
15:37 dixit quoque Dominus ad Mosen 15:38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas 15:39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes 15:40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo 15:41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus


Latin Vulgate - Public Domain