20:1 veneruntque
filii
Israhel
et
omnis
multitudo
in
desertum
Sin
mense
primo
et
mansit
populus
in
Cades
mortuaque
est
ibi
Maria
et
sepulta
in
eodem
loco
20:2 cumque
indigeret
aqua
populus
coierunt
adversum
Mosen
et
Aaron
20:3 et
versi
in
seditionem
dixerunt
utinam
perissemus
inter
fratres
nostros
coram
Domino
20:4 cur
eduxistis
ecclesiam
Domini
in
solitudinem
ut
et
nos
et
nostra
iumenta
moriantur
20:5 quare
nos
fecistis
ascendere
de
Aegypto
et
adduxistis
in
locum
istum
pessimum
qui
seri
non
potest
qui
nec
ficum
gignit
nec
vineas
nec
mala
granata
insuper
et
aquam
non
habet
ad
bibendum
20:6 ingressusque
Moses
et
Aaron
dimissa
multitudine
tabernaculum
foederis
corruerunt
proni
in
terram
et
apparuit
gloria
Domini
super
eos
20:7 locutusque
est
Dominus
ad
Mosen
dicens
20:8 tolle
virgam
et
congrega
populum
tu
et
Aaron
frater
tuus
et
loquimini
ad
petram
coram
eis
et
illa
dabit
aquas
cumque
eduxeris
aquam
de
petra
bibet
omnis
multitudo
et
iumenta
eius
20:9 tulit
igitur
Moses
virgam
quae
erat
in
conspectu
Domini
sicut
praeceperat
ei
20:10 congregata
multitudine
ante
petram
dixitque
eis
audite
rebelles
et
increduli
num
de
petra
hac
vobis
aquam
poterimus
eicere
20:11 cumque
elevasset
Moses
manum
percutiens
virga
bis
silicem
egressae
sunt
aquae
largissimae
ita
ut
et
populus
biberet
et
iumenta
20:12 dixitque
Dominus
ad
Mosen
et
Aaron
quia
non
credidistis
mihi
ut
sanctificaretis
me
coram
filiis
Israhel
non
introducetis
hos
populos
in
terram
quam
dabo
eis
20:13 haec
est
aqua
Contradictionis
ubi
iurgati
sunt
filii
Israhel
contra
Dominum
et
sanctificatus
est
in
eis
20:14 misit
interea
nuntios
Moses
de
Cades
ad
regem
Edom
qui
dicerent
haec
mandat
frater
tuus
Israhel
nosti
omnem
laborem
qui
adprehendit
nos
20:15 quomodo
descenderint
patres
nostri
in
Aegyptum
et
habitaverimus
ibi
multo
tempore
adflixerintque
nos
Aegyptii
et
patres
nostros
20:16 et
quomodo
clamaverimus
ad
Dominum
et
exaudierit
nos
miseritque
angelum
qui
eduxerit
nos
de
Aegypto
ecce
in
urbe
Cades
quae
est
in
extremis
finibus
tuis
positi
20:17 obsecramus
ut
nobis
transire
liceat
per
terram
tuam
non
ibimus
per
agros
nec
per
vineas
non
bibemus
aquas
de
puteis
tuis
sed
gradiemur
via
publica
nec
ad
dextram
nec
ad
sinistram
declinantes
donec
transeamus
terminos
tuos
20:18 cui
respondit
Edom
non
transibis
per
me
alioquin
armatus
occurram
tibi
20:19 dixeruntque
filii
Israhel
per
tritam
gradiemur
viam
et
si
biberimus
aquas
tuas
nos
et
pecora
nostra
dabimus
quod
iustum
est
nulla
erit
in
pretio
difficultas
tantum
velociter
transeamus
20:20 at
ille
respondit
non
transibis
statimque
egressus
est
obvius
cum
infinita
multitudine
et
manu
forti
20:21 nec
voluit
adquiescere
deprecanti
ut
concederet
transitum
per
fines
suos
quam
ob
rem
devertit
ab
eo
Israhel
20:22 cumque
castra
movissent
de
Cades
venerunt
in
montem
Or
qui
est
in
finibus
terrae
Edom
20:23 ubi
locutus
est
Dominus
ad
Mosen
20:24 pergat
inquit
Aaron
ad
populos
suos
non
enim
intrabit
terram
quam
dedi
filiis
Israhel
eo
quod
incredulus
fuerit
ori
meo
ad
aquas
Contradictionis
20:25 tolle
Aaron
et
filium
eius
cum
eo
et
duces
eos
in
montem
Or
20:26 cumque
nudaveris
patrem
veste
sua
indues
ea
Eleazarum
filium
eius
et
Aaron
colligetur
et
morietur
ibi
20:27 fecit
Moses
ut
praeceperat
Dominus
et
ascenderunt
in
montem
Or
coram
omni
multitudine
20:28 cumque
Aaron
spoliasset
vestibus
suis
induit
eis
Eleazarum
filium
eius(20:29)
illo
mortuo
in
montis
supercilio
descendit
cum
Eleazaro
20:29 (20:30)
omnis
autem
multitudo
videns
occubuisse
Aaron
flevit
super
eo
triginta
diebus
per
cunctas
familias
suas