Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Numbers 7

7:1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius 7:2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant 7:3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi 7:4 ait autem Dominus ad Mosen 7:5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui 7:6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis 7:7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium 7:8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis 7:9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
7:10 igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare 7:11 dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris 7:12 primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda 7:13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso 7:15 bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:16 hircumque pro peccato 7:17 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab 7:18 secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar 7:19 acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso 7:21 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:22 hircumque pro peccato 7:23 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar 7:24 tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon 7:25 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:26 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:27 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:28 hircumque pro peccato 7:29 et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon 7:30 die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur 7:31 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:32 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:33 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:34 hircumque pro peccato 7:35 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur 7:36 die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai 7:37 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:38 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:39 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:40 hircumque pro peccato 7:41 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai 7:42 die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel 7:43 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:44 mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso 7:45 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:46 hircumque pro peccato 7:47 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel 7:48 die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud 7:49 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:50 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:51 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:52 hircumque pro peccato 7:53 et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud 7:54 die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur 7:55 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:56 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:57 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:58 hircumque pro peccato 7:59 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur 7:60 die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis 7:61 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:62 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:63 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:64 hircumque pro peccato 7:65 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis 7:66 die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai 7:67 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:68 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:69 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:70 hircumque pro peccato 7:71 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai 7:72 die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran 7:73 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:74 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:75 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:76 hircumque pro peccato 7:77 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran 7:78 die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan 7:79 obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium 7:80 mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso 7:81 bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum 7:82 hircumque pro peccato 7:83 et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan 7:84 haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim 7:85 ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii 7:86 mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti 7:87 boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato 7:88 hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est 7:89 cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei


Latin Vulgate - Public Domain