Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Philippians 4

4:1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi 4:2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino 4:3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae 4:4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 4:5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 4:6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 4:7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu 4:8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate 4:9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
4:10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis 4:11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 4:12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati 4:13 omnia possum in eo qui me confortat 4:14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae 4:15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli 4:16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis 4:17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram 4:18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo 4:19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
4:20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen 4:21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres 4:22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt 4:23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen


Latin Vulgate - Public Domain