Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Proverbs 11

11:1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
11:2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
11:3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
11:4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
11:5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 11:6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
11:7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
11:8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
11:9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
11:10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11:11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
11:12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 11:13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
11:14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
11:15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
11:16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
11:17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
11:18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
11:19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
11:20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
11:21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
11:22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
11:23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
11:24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
11:25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
11:26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
11:27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
11:28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
11:29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
11:30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
11:31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator


Latin Vulgate - Public Domain