Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Proverbs 13

13:1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
13:2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
13:3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
13:4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
13:5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
13:6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
13:7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
13:8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
13:9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
13:10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
13:11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
13:12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
13:13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
13:14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
13:15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
13:16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
13:17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
13:18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
13:19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
13:20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
13:21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
13:22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
13:23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
13:24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
13:25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis


Latin Vulgate - Public Domain