Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Recently visited

Proverbs 16

16:1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
16:2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
16:3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
16:4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
16:5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
16:6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
16:7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
16:8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
16:9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
16:10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
16:11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
16:12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
16:13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
16:14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 16:15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
16:16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
16:17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
16:18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
16:19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
16:20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
16:21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
16:22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
16:23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
16:24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
16:25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
16:26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
16:27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 16:28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
16:29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 16:30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
16:31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
16:32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
16:33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur


Latin Vulgate - Public Domain