Close

Login

Close

Sign in

Sign in using your Scholars' Gateway account

Email: *
Password: *

Or sign in using another account

Scholars Gateway


Proverbs 18

18:1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
18:2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
18:3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
18:4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
18:5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
18:6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat 18:7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
18:8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
18:9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
18:10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
18:11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
18:12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
18:13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
18:14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
18:15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
18:16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
18:17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18:18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
18:19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
18:20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
18:21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
18:22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
18:23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
18:24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater


Latin Vulgate - Public Domain